monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 104
{XLVIII} Calamus quoque odoratus in Arabia nascens communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omnes. a nostro mari CL stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur.